- CYRUS
- I.CYRUSEpiscopus Orientis, Monotheleta, ab Heraclio Imperatore seducto, Patriarcha Alexandrinus factus. Sed ficta eius pietas, et Orthodoxiae ementitus cultus, quô plurimis imposuerat, in apricum productus, ipseque VI. Synodô Generali condemnatus est. Obiit A. C. 640. Sedis 10. Synodi VI. Act. 13. Consilium temerarium graviter luit apud Niceph. Cum enim Heraclio Imperatori suasisset, ut, Vexae redimendae causâ, Omaro Saraceno Eudociam filiam desponderet, praefecto urbis excruciandus traditus est.II.CYRUSPanopolita fuit Poeta, ob ingenium nobile, apud Theodosium Iuniorem Imperatorem, et Eudoxiam plurimum valuit. Romanorum in Africa Dux, cum Carthaginem caperent. Euagr. l. 1. c. 19. Dein Consul A. C. 441. Praefectus Urbis, quam ingenti terraemotu collapsam A. C. 446. reparans, meruit vocem vulgi: Constantinus struxit, Cyrus reparavit. Hinc Zelotypiâ Constantini, bonis et dignitate exutus, Episcopus Smyrnae tandem evasit. NIceph. l. 14. c. 46. Suidas apud Volaterran.III.CYRUSPatriarcha Constantinopolitanus, postquam Iustino Iuniori restitutionem in thronum praedixisset. Sede pulsus, a Philippico Bardane, A. C. 712.IV.CYRUSPersidis fluv. Strab. Bagradas sen Agradatus etiam, nunc Tisindon, Sanson. alluit Urbes Zirgiam, Larium et Darabegertum, seu Pasagardam antiquorum; et post longum cursum, in Persicum mare et Sinum Armuzianum se exonerat, 20. circiter leuc. ab Armuzio in Ortum. Cum Coro a Strabone confunditur, cum Cyrus in Caspium, Corus in Persicum mare, le exoneret. Salmas. ad Solin. p. 1193. Vide supra in voce Corus.V.CYRUScontinuator vitae Leontii et Sociorum. Item Episcopus Aphrodisiensis in Caria, Ephesino Concilio interfuit.VI.CYRUSfil. Apollonii, Medicus insignis, cuius memoriam servat Inscr.Lampsaci (quae eius genitale solum erat) hodieque superstes:Η ΓΕΡΟΥΣΙΑΚΥΡΟΝ. ΑΠΟΛΛΩΝΙΟΥ. ΑΡΧΙΑΤΡΟΝ.ΑΡΙΣΤΟΝ. ΠΟΛΕΙΤΗΝ. ΕΠΙΣΗΜΟΝ. ΠΡΟΣ. ΠΟΛΛΟΙΣ. ΕΥΕΡΓΕΤΗΜΑΣΙΝ. ΕΙΣΑΓΤΗΝ. ΑΛΕΙΨΑΝΤΑ. ΛΑΜΠΡΩΣ. ΚΑΙ. ΠΟΛΥΔΑΠΑΝΩΣ.ΚΑΙ. ΑΣΥΓΚΡΙΤΩΣ. ΚΑΙ. ΑΠΟΧΑΡΙΣΑΜΕΝΟΜ. ΧΕΙΛΙΑΣ. ΑΤΤΙΚΗΣ. ΤΗ. ΓΕΡΟΥΣΙΑ.An idem cum Cyro Liviae Drusi uxoris Medico, cuius meminit alia Inscr. Florentiae exstans,CYRUSLIVIAE DRUSI CAESMEDICVidetur omnino: cum non aliis Principes Romani Medicis libentius uterentur, quam e Graecia accersitis. Iac. Sponius, Itinerar. Part. 3. p. 92.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.